라틴어 문장 검색

utcumque se ea res habuit, vixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris accitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장7)
verum Agrippina fratri eius L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi fama anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni et imperium per scelus adepto virum aetate composita, insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장2)
Vixdum finierat Maternus, concitatus et velut instinctus, cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, suspicatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos esse sermonem, 'num parum tempestivus' inquit 'interveni secretum consilium et causae alicuius meditationem tractantibus?'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 1:1)
vixdum egresso Pisone occisum in castris Othonem vagus primum et incertus rumor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장4)
Vixdum orto die plena propugnatoribus moenia, fulgentes armis virisque campi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장1)
Vixdum regresso in Capitolium Martiale furens miles aderat, nullo duce, sibi quisque auctor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장1)
Pompei liberos uixdum firmus a graui ualitudine per infestas hostibus uias paucissimis comitibus naufragio etiam facto subsecutus, magno opere demeruit, approbata cito etiam morum indole super itineris industriam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 1:5)
Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici filiam, sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, Fuluiae ex P. Clodio filiam, duxit uxorem uixdum nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit intactam adhuc et uirginem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 1:1)
fertur etiam in sacrificando quondam captus facie ministri acerram praeferentis nequisse abstinere, quin paene uixdum re diuina peracta ibidem statim seductum constupraret simulque fratrem eius tibicinem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 2:2)
tulit et filiam, quam uixdum nubilem Druso Germanici filio despondit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 3:6)
quare uixdum mense transacto, neque diei neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos uicos, strictum Diui Iuli[i] gladium tenens detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 1:2)
in his Aulum Caecinam consularem uocatum ad cenam ac uixdum triclinio egressum confodi iussit, sane urgente discrimine, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites contionis deprehendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 2:1)
ecce autem primo iam spargere lumine portus orta dies notaeque (nefas) albescere turres.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 275:1)
sed prima procul vixdum ora levantis fulminea frontem dextra disiectaque fudit
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 176:2)
illum Amycus nec fronte trucem nec mole tremendum vixdum etiam primae spargentem signa iuventae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION